«Наес quaestio, an isti coitus fieri possint, coram Sigismundo caesare fuit agitata et an ex iis aliquid nasci: tandemque fuit constitutum posse copulationem istam et generationem existere… Sed neque hac in re inter Doctor es convenit ex quibus nonnulli putant Daemonas Hyphialtas, sive Succubos, virorum semen accipere et Ephialtas, sive Incubos, eodem in mulieres abuti. De hac autem copulatione Hieronymus et Augustinus asserunt nihil ex ea procreati: si fiat, diabolum in carne, non hominem fore».